monumenta.ch > Plinius > sectio 234

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 234
{XXXVII} Quae iniuria hominum constant, secundum . . . habent causas. pix, oleum, adeps inimica praecipue novellis. cortice in orbem detracto necantur, excepto subere, quod sic etiam iuvatur; crassescens enim praestringit et strangulat. nec andrachle offenditur, si non simul incidatur et corpus. alioqui et cerasus et tilia et vitis corticem mittunt, sed non vitalem nec proximum corpori, verum eum, qui subnascente alio expellitur.